monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Seneca Maior, Controversiae, 1, 7, 14
Colorem pro patre alius alium introduxit. FUSCUS iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic loco vehementer institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecisset. 'iratus' inquit 'ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium inquinaveras; apparet te morbo quodam adversus tuos furere. ' et servavit hunc actionis tenorem: 'iratus fui hodieque irascor nec queror. ' nec se demisit in preces aut rogavit sed iure patrio usus est. illud ad excusandam epistulae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo, ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruen(ta)tas in conspectu patris fraterno sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam enim piratas non facturos, nisi pecuniam accepissent, quam non mittebam; denique nec praeciderunt. et si sperassent, utique praecidissent, sed apparuit illas epistulas irascentis esse, non promittentis. in ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens illis manibus, quas paulo ante spectaverit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri (in) Priamo dictum [Il. 24,478-479]:
<καὶ κύσε χεῖρας
δεινάς ανδροφόνους, ἅι ὁι πολέας κτάνον υἷας>